- BACULUS
- I.BACULUSGraece βακτηρίκ, non tam sceptrum, quam Virga Regum, Regiminis insigne et τῆς ἀρχῆς σύμβολον, etiam extremâ Graeciâ, fuit, teste Pachymere, quam Δικανικίου appellatione, in Magistratibus, non semel donat Codinus de Officiis Aulae Constantinopol. Apud Francos vero nota praecipua Imperii fuit, adeo ut eius traditione regia dignitas una traderetur. Ita enim Guntrannus childebertum nepotem sibi successorem declaravit, apud Gregor. Turonens. l. 7. c. 73. Ludovicus item et Carolus in Annalibus Bertin. A. C. 849. germanâ charitate convenientes tantô amoris vinculô devincti paruerunt, ut alter alteri baculos publice tribuendo Regum uxores et liberos superstiti commendarent. Quâ baculi traditione mutuâ foedus invicem sancientes ac firmantes, uterque Regna sua sibi invicem commendabant: baculi quippe traditio symbolum investiturae fuit, quod a prisco illo Regum Francicorum ritu profluxisse videtur. Fuit autem Regius iste baculus ex auro, uti docet Theganus de Gestis Ludovici Pii c. 19. et in iisdem Annalibus Bertin A. C. 876. Sic de eodem Ludovico Annales Mettenses A. C. 837. Coronam auream in capite gestans et baculum aureum in manu tenens. Anonymus baculum flaventis auri vocat lib. de Transsat. S. Sebastiani num. 88. Neque fortê aliud fuit sceptrum Regale, quod in l. 1. de fundatione Monasterii S. Clementis in Piscaria, dicitur datum abeodem Imperatore eidem Monasterio, quod gestabat in dextra, ut illud Abbas portaret in sollennibus festis, in loco baculi pastoralis. Fuit namque baculi Regii eiusmodi forma, ut baculi pastoralis formam quodammodo referret, atque adeo hastae cum longior esset et staturae Principis par: quomodo ab Antoninis Caesaribus et Ottone III. Imperatore gestatos baculos observat Marquardus Freherus et a Regibus Francorum tertiae stirpis testantur, praeter Scriptores, nummieorum aurei in quibus et sceptrum et virgam gestant. Monachus Sangall. de Gestis Caroli M. l. 1. c. 36.Tunc baculus de arbore malo, nodis paribus admirabilis, rigidus et terribilis, cuspide manuali ex auro vel argento, cum caelaturis insignibus praefixo, protabatur in dextra, etc. Aliud tamen fuisse septrum a baculo, discimus ex Ordine ad coronandum Regem, edito a Menardo, ubi non modo sceptrum Regi porrigitur, sed et virga seu baculus: quamvis etiam haec duo distinguat Codex MS Senonensis Eccl. ubi virga cum sceptro confunditur. Sic in Ordine ad consecrandum Regem, edito a Renato Benedicto, Virga appellatur, quae Gallis manus Iustitiae dicitur: virga virtutis atque aequitatis, in oratione, quam dicit Archiepiscopus, cum Regi porrigitur sinistrâ manu gestanda, ut est apud Menardum p. 282. In eodem Cod. Senonensis Eccles. Benedictio ad ordinandum Regem, cum ei sceptrum porrigitur, sic habet: Accipe sceptrum, insigne regnantis, quô significatur regula divinae aequitatis quae bonos regit et malos conterit. In hac virga Regni disce amare iustitiam et odisse iniquitatem. At vero cum baculus: Sub hoc baculo commendamus tibi gubernaculum Regni Francorum, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut populos regas et Ecclesias Sanctorum bene disponas. Describitur Baculi, cuiusmodi a Regibus alterius stirpis delatus est, forma in iis Tabellis, quas delineari curavit Steph. Baluzius Not. ad Capitularia Regum Franc. Tom. II. p. 1279. ubi Lotharius Imperator et p. 1276. ubi Carolus Calvus Rex effinguntur:Sceptri vero p. 1278. in eiusdem Caroli imagine, quod quidem desinere in lilii figuram, uti representari solet in Regiis Armorum insignibus, observat Car. du Fresne. Sed et Imperatores sceptrô ac virgâ simul donatos esse, in suis coronationibus, Witikindus refert de Coronat. Othonis M. l. 2. Anglicos item Reges, Bromptonus, ubi de coronatione Richardi I. Regis Angl. Willhelmus Marescallus portans sceptrum Regale, in cuius summitate signum aureum Crucis erat: et alter, scil. Willhelmus Comes Saresberiensis, portans virgam Regalem habentem columbam in summitate. Et mox: Deinde tradidit ei Archiepiscopus Cantuariensis in manu dextra sceptrum et virgam regalem in sinistra, etc. Virgam Alfonsi Regis Aragonum describit Raim. Montanerius c. 297. ubi de eius Coronatione disserens, Virgam eius auream fuisse et in apice rubinum habnisse inusitatae magnitudinis, inter alia, narrat. Etiam vero Lotharingiae Duces manum Iustitiae, perinde ac Reges Francorum gestare, scribit Ruellius in Pompa Fun. Caroli III. Lotharingiae Ducis p. 161. etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et infra virga. Claudian. in Ruffin. l. 2. v. 161. hastam et sceptrum confundit hisce versibus.Deferat Illyricos fines, Eoa remittatAgmina, fraternas ex aequo dividat hastas.Nec sceptri tantum fueris, sed militis haeres.II.BACULUSnomen Primipili, apud Caesarem, Com. l. 2. c. 25. qui in conflictu cum Nerviis, multis gravibusque vulneribus erat confectus, ut iam se sustinere non posset. Ubi Glandorpius et Fr. Hotomannus legunt Bibaculus; quod quarundam familiarum, ut Turiae et Sextiae, id cognomentum fuisse veterum monumenta testentur. Integrum ergo nomen P. Sextuis Bibaculus. Eius iterum facit mentionem l. 6. Comm. c. 37. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.